lat ClaviusSINT tres magnitudines A, B, C, et totidem D, E, F, sitque A, ad B, ut D, ad E; et B, ad C, ut E, ad F, sit autem primum A, prima maior quam C, tertia. Dico et D, quartam esse maiorem F, sexta. Cum enim A, maior sit quam C, erit maior proportio A, ad B, 8. quinti. quam C, ad B. Estautem ut A, ad B, ita D, ad E. Maior igitur 13. quinti. proportio quoque erit D, ad E, quam C, ad B. At ut C, ad B, ita est F, ad E. (Cum enim sit B, ad C, ut E, ad F, erit conuertendo ut C, ad B, ita F, ad E.) Maiorigitur quoque proportio erit D, ad E, quam 10. quinti. F, ad E. Quare D, maior erit, quam F. Quod est propositum.