“Ita est,” inquam; “sed cum tui muneris sit latentium rerum causas euoluere uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc decernas.
quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras.”
Tum illa paulisper arridens: “Ad rem me,” inquit, “omnium quaesitu maximam uocas, cui uix exhausti quicquam satis sit.
Talis namque materia est ut una dubitatione succisa innumerabiles aliae uelut hydrae capita succrescant, nec ullus fuerit modus, nisi quis eas uiuacissimo mentis igne coerceat.
In hac enim de prouidentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione diuina, de arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis.
Sed quoniam haec quoque te nosse quaedam medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite temporis saepti tamen aliquid delibare conabimur.
Quod si te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem, dum nexas sibi ordine contexo rationes.”
“Vt libet,” inquam.
Tunc uelut ab alio orsa principio ita disseruit: “Omnium generatio rerum cunctusque mutabilium naturarum progressus et quidquid aliquo mouetur modo, causas, ordinem, formas ex diuinae mentis stabilitate sortitur.
Haec in suae simplicitatis arce composita multiplicem rebus regendis modum statuit.
Qui modus cum in ipsa diuinae intellegentiae puritate conspicitur, prouidentia nominatur; cum uero ad ea quae mouet atque disponit refertur, fatum a ueteribus appellatum est.
Quae diuersa esse facile liquebit, si quis utriusque uim mente conspexerit.
Nam prouidentia est ipsa illa diuina ratio in summo omnium principe constituta quae cuncta disponit; fatum uero inhaerens rebus mobilibus dispositio per quam prouidentia suis quaeque nectit ordinibus.
Prouidentia namque cuncta pariter quamuis diuersa quamuis infinita complectitur; fatum uero singula digerit in motum locis formis ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in diuinae mentis adunata prospectum prouidentia sit, eadem uero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum uocetur.
Quae licet diuersa sint, alterum tamen pendet ex altero.
Ordo namque fatalis ex prouidentiae simplicitate procedit.
Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum, et quod simpliciter praesentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato uero haec ipsa quae disposuit multipliciter ac temporaliter administrat.
Siue igitur famulantibus quibusdam prouidentiae diuinis spiritibus fatum exercetur seu anima seu tota inseruiente natura seu caelestibus siderum motibus seu angelica uirtute seu daemonum uaria sollertia seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texitur, illud certe manifestum est immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse prouidentiam, fatum uero eorum quae diuina simplicitas gerenda disposuit mobilem nexum atque ordinem temporalem.
Quo fit ut omnia quae fato subsunt prouidentiae quoque subiecta sint cui ipsum etiam subiacet fatum, quaedam uero quae sub prouidentia locata sunt fati seriem superent.
Ea uero sunt quae primae propinqua diuinitati stabiliter fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt.
Nam ut orbium circa eundem cardinem sese uertentium qui est intimus ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum ueluti cardo quidam circa quem uersentur exsistit, extimus uero maiore ambitu rotatus quanto a puncti media indiuiduitate discedit tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid uero illi se medio conectat et societ, in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat, simili ratione quod longius a prima mente discedit maioribus fati nexibus implicatur ac tanto aliquid fato liberum est quanto illum rerum cardinem uicinius petit.
Quod si supernae mentis haeserit firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem.
Igitur uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus, ita est fati series mobilis ad prouidentiae stabilem simplicitatem.
Ea series caelum ac sidera mouet, elementa in se inuicem temperat et alterna commutatione transformat; eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renouat progressus.
Haec actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum conexione constringit, quae cum ab immobilis prouidentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est.
Ita enim res optime reguntur, si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat.
Hic uero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coerceat.
Quo fit ut tametsi uobis hunc ordinem minime considerare ualentibus confusa omnia perturbataque uideantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat.
Nihil est enim quod mali causa ne ab ipsis quidem improbis fiat; quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes prauus error auertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiscens a suo quoquam deflectat exordio.
Quae uero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum aduersa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant?
Num igitur ea mentis integritate homines degunt, ut quos probos improbosue censuerunt eos quoque uti existimant esse necesse sit?
Atqui in hoc hominum iudicia depugnant, et quos alii praemio alii supplicio dignos arbitrantur.
Sed concedamus ut aliquis possit bonos malosque discernere; num igitur potent intueri illam intimam temperiem, uelut in corporibus dici solet, animorum?
Non enim dissimile est miraculum nescienti cur sanis corporibus his quidem dulcia illis uero amara conueniant, cur aegri etiam quidam lenibus quidam uero acribus adiuuentur?
At hoc medicus, qui sanitatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur.
Quid uero aliud animorum salus uidetur esse quam probitas?
Quid aegritudo quam uitia?
Quis autem alius uel seruator bonorum uel malorum depulsor quam rector ac medicator mentium deus?
Qui cum ex alta prouidentiae specula respexit, quid unicuique conueniat agnoscit et quod conuenire nouit accommodat.
Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, cum ab sciente geritur quod stupeant ignorantes.
Nam ut pauca quae ratio ualet humana de diuina profunditate perstringam, de hoc quem tu iustissimum et aequi seruantissimum putas omnia scienti prouidentiae diuersum uidetur; et uictricem quidem causam dis, uictam uero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus admonuit.
Hic igitur quidquid citra spem uideas geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni uero tuae peruersa confusio.
Sed sit aliquis ita bene moratus ut de eo diuinum iudicium pariter et humanum consentiat, sed est animi uiribus infirmus; cui si quid eueniat aduersi, desinet colere forsitan innocentiam per quam non potuit retinere fortunam.
Parcit itaque sapiens dispensatio ei quem deteriorem facere possit aduersitas, ne cui non conuenit laborare patiatur.
Est alius cunctis uirtutibus absolutus sanctusque ac deo proximus; hunc contingi quibuslibet aduersis nefas prouidentia iudicat adeo ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat.
Nam ut quidam me quoque excellentior: ᾽Ανδρὸς δὴ ἱεροῦ δέμας αἰθέρες ῴκοδόμησαν.
Fit autem saepe, uti bonis summa rerum regenda deferatur, ut exuberans retundatur improbitas.
Aliis mixta quaedam pro animorum qualitate distribuit; quosdam remordet ne longa felicitate luxurient, alios duris agitari ut uirtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment.
Alii plus aequo metuunt quod ferre possunt, alii plus aequo despiciunt quod ferre non possunt; hos in experimentum sui tristibus ducit.
Nonnulli uenerandum saeculi nomen gloriosae pretio mortis emerunt: quidam suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt inuictam malis esse uirtutem.
Quae quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere uidentur fiant, nulla dubitatio est.
Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur causis; ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant.
Quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent, tum ipsos quibus inuehuntur emendant; laeta uero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huiusmodi felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis cernant.
In qua re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan alicuius tam praeceps atque inportuna natura ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia; huius morbo prouidentia collatae pecuniae remedio medetur.
Hic foedatam probris conscientiam exspectans et se cum fortuna sua comparans, forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est, sit tristis amissio.
Mutabit igitur mores ac dum fortunam metuit amittere; nequitiam derelinquit.
Alios in cladem meritam praecipitauit indigne acta felicitas; quibusdam permissum puniendi ius, ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii.
Nam ut probis atque improbis nullum foedus est, ita ipsi inter se improbi nequeunt conuenire.
Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam uitiis quisque dissentiat faciantque saepe, quae cum gesserint non fuisse gerenda decernant?
Ex quo saepe summa illa prouidentia protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent.
Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti uidentur, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant.
Sola est enim diuina uis cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicuius boni elicit effectum.
Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod adsignata ordinis ratione decesserit, hoc licet in alium, tamen ordinem relabatur, ne quid in regno prouidentiae liceat temeritati.
᾽Αργαλέον δέ με ταῦτα θεὸν ὢς πάντ’ ἀγορεύειν.
Neque enim fas est homini cunctas diuinae operae machinas uel ingenio comprehendere uel explicare sermone.
Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de reipublicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet.
Quo fit ut quae in terris abundare creduntur, si disponentem prouidentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas.
Sed uideo te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem.
Accipe igitur haustum quo refectus firmior in ulteriora contendas.
Sed cum tui muneris sit euoluere causas latentium rerum . et explicare rationes uelatas caligine . queso uti quę hinc decernas . et edisseras . quoniam hoc miraculum me maxime perturbat. Sîd áber dîn éinûn íst ze ságenne . uuáz állero díngolîh méine . únde tóugene rédâ ze récchenne . zíu dáz sî . dés ih frâgeta . uuánda is míh sô héuig uuúnder gefáhet . píto íh táz tu mír ságeêst . únde míh is erríhtêst.
Tum illa paulisper arridens . uocas me inquit ad rem omnium . quesitu maximam . cui uix exhausti quicquam satis sit. Sô dô éin lúzzel mír zûo-láchende . nû chád si . uuîsest tu míh ze állero frâgôn méistûn . téro nîomêr ántuuúrtes negnûoget.
Talis namque materia est . ut succisa una dubiatione . alię innumerabiles . uelut capita ydrę succrescant. Íro íst sólih ze ántuuúrtenne . únde sô getân díng íst sî . dáz éinemo zuîuele benómeno . mánige dára-fúre chóment . álso herculi geskáh . tô ér den uuúrm sláhen sólta . dér grece héizet ydra . latine excedra. Sô er ímo éin hóubet ábaerslûog . sô eruuûohsen dára-fúre dríu . únde dîen ába-erslágenên . mánigíu. Nec ullus fuerit modus . nisi quis eas uiuacissimo mentis igne coerceat. Nóh íro nehéin méz neuuírt . sîe neuuérdên beduúngen mít chécchemo fíure des sínnes. Álso hercules téta lernam paludem . dánnân dísíu fabula errúnnen íst. Uuánda ér iz peuuérfen únde bestôzen nemáhta . íz nebrâche îo ûz . pedíu gîeng er iz ána mít temo fíure . mít témo irbár ér iz.
In hac enim . s. materia . queri solet de simplicitate prouidentię. Târ íst ána ze frâgenne . dero gótes sléhtûn prouidentię. Sî íst sléht . únde éinfálte . únde úngelîh mánnes prouidentię . uuánda sî sáment . únde éines scúzes ána-síhet . táz ménnisko échert súmes ána-síhet . únde dáz sélba ána-síhet éinzên mâlen . álso sî hára-nâh in quinto libro lêret. Fóne díu íst ménniskôn prouidentia . dáz uuír héizên fúre-dâhte . únde beuuárunga. Áber gótes prouidentia . dáz íst tíu sámentháftîga óbesíht . tíu úngetéilet íst . per tempora . et loca . mít téro sáment pegríffen sínt . presentia . preterita . et futura . superiora . et inferiora. Uuánda áber sîn prouidentia uuîlôn genémmet stât fúre prescientiam . bedíu uuírt si óuh kedíutet fóre-geuuízeda . álde fóre-síht . náls nîeht proprie . núbe nâh tero ménniskôn fóre-síhte . únde fóre-uuízenne. Sáment kóte íst iz álles ána-síht . únde óbesíht. De fati serie. Fóne déro hína-gerécchedo des kótes uuíllen. De repentinis casibus. Fóne gáhên geskíhten. De cognitione ac predestinatione diunia. Fóne gótes pechénnedo . únde benéimedo. De arbitrii libertate. Fóne dero sélbuuálo. Hîer íst ze uuízenne . dáz uuír dúrh sémfti ántfrístoên liberum arbitrium . sélbuuála . sámo-so liberam electionem. Áber boetius lêret únsih in tertio libro secundę editionis . periermeniarum . dáz uuír liberum arbitrium spréchen súlen mít subauditione uoluntatis . álso liberum uoluntatis arbitrium. Uuánda únsih kót hábet ketân arbitros . únde iudices uoluntatum nostrarum . uuéder sie sîn bonę álde malę . bedíu chît liberum uoluntatis arbitrium . sélbuuáltîg chîesunga des uuíllen. Áber úbe uuír chédên . dáz liberum arbitrium héize libera uoluntas . sô râmeên uuír dés sélben . únde éigen dánne dríu uuórt feruángen mít zuéin. Tiu zuéi sóltôn uuír díuten uuílleuuáltigi . âne dáz iz mít úns tîa significationem hábet . tîa apud latinos hábet liberalitas. Álso terentius chît . seruiebas liberaliter. Táz chédên uuír. Tû dîenotôst uuílleuuáltigo. Quę quanti oneris sint . ipse perpendis. Uuîo suâre dáz sî . dáz íst tír chúnt.
Sed quoniam hęc quoque te nosse . quędam medicinę tuę portio est . quamquam angusto limite . i. tramite temporis septi . tamen aliquid deliberare . i. diffinire conabimur. Uuánda áber dáz óuh tríffet ze dînero gníste . úbe du iz fernémen mûost . táz téro fríste ze lúzzel sî . fóre dísses pûoches ûzlâze . íh pedího is tóh ze ságenne.
Quodsi te delectant oblectamenta musici . i. metrici carminis . hanc oportet uoluptatem paulisper differas . dum contexo ordine . nexas sibi rationes. Lúste díh mêtersánges . tés pît tîa uuîla . únz íh tír geuuébe áfter órdeno . dîe zesáminehábigen rédâ.
Ut libet inquam. Álso du uuéllêst chád íh.
Tunc uelud ab alio orsa principio . ita disseruit. Sî dô sámo-so ze éinemo ánderes síndes ánafáhende . spráh si sús.
40. DE PROUIDENTIA ET FATO.
Omnium generatio rerum . s. uiuentium . cunctusque progressus mutabilium naturarum . s. ut tempora sunt . et quicquid aliquo mouetur modo . ut sol . et luna . causas . i. cur sit . ordinem . i. quomodo sit . formas . i. quale sit . ex diuinę mentis stabilitate sortitur. Állero díngo gebúrt . únde állero uuéhsel-díngo fárt . únde ál dáz síh in dehéina uuîs uuéget . táz hábet ál fóne déro stâtigi des kótes uuîstûomes . zíu iz sî . uuîo iz sî . uuîolîh iz sî.
Hęc . s. stabilitas . in suę simplicitatis arce . i. dignitate composita . i. collocata . multiplicem regendis rebus modum statuit. Tíu sízzet in íro gûollichi . dúrh síh éinfáltíu . únde ríhtet ánderíu díng . in mánigfálta uuîs.
Qui modus cum conspicitur in ipsa puritate diuinę intelligentię . prouidentia nominatur . cum uero refertur ad ea quę mouet . atque disponit . fatum a ueteribus appellatum est. Tíu sélba uuîsa hábet zuêne námen . éinêr íst . sô man íro gedénchet in sélbes kótes lûtteren uuîstûome . díu uuîsa héizet prouidentia . ánderêr íst . sô man án díu díng síhet . tíu sî trîbet . únde órdenôt . tíu héizet in áltiskûn fatum. Álso óuh únseres uuérches zuô uuîsâ sínt . éiníu . díu iz ín demo mûote íst sáment disponens . ánderíu . díu iz éinzên mít tien hánden íst efficiens.
Quę diuersa esse facile liquebit . si quis utriusque uim mente conspexerit. Tíu gesíhet tér lîehto uuésen geskéideníu . dér siu béidíu bedénchet.
Nam prouidentia est ipsa illa diuina ratio . constituta in summo omnium principe . quę cuncta disponit. Uuánda prouidentia íst sélbíu díu in góte stânda rédoháfti . díu díngolîh keséstôt. Fatum uero dispositio inherens . rebus mobilibus . per quam prouidentia suis quęque nectit ordinibus. Sô íst áber fatum sélbíu díu séstunga . ánaháftentíu állên uuéhsellichên díngen . mít téro prouidentia díngolîh tuínget ze sînero órdeno.
Prouidentia namque cuncta pariter complectitur . quamuis diuersa . quamuis infinita. Prouidentia begrîfet tiu díng sáment . síu nesínt nîo sô mísselîh . nóh íro neíst nîo sólih únénde. Fatum uero singula digerit in motum . distributa . locis . formis . temporibusque. Fatum geríhtet siu éinzên in íro fárt . zetéiltíu dára únde dára . ze sólên únde sólên getâten . ze dîen zîten . únde ze dîen. Ut hęc temporalis ordinis explicatio . adunata in prospectum diuinę mentis . prouidentia sit. Eadem uero adunatio . digesta atque explicata . temporibus . fatum uocetur. Ze déro uuîs . táz tíu geréccheda . díu déro órdeno des zîtes fólgêt . ín dero gótes mûotes fóre-síhte síh keéinlúzlichôntíu . prouidentia héize . únde si áber éinzên mâlen geráhtíu . fatum héize.
Quę licet diuersa sint . alterum tamen pendet ex altero. Ordo namque fatalis . ex prouidentię simplicitate procedit. Tóh tíu zuéi éin nesîn . dóh háftêt taz éin án demo ándermo . uuánda fatum chúmet fóne prouidentia.
.
Sicut enim artifex mente percipiens formam faciendę rei . mouet operis effectum . et quod simpliciter presentariesque prospexerat . per temporales ordines ducit . ita dei prouidentia quidem singulariter . stabiliterque facienda disponit . fato uero hęc ipsa quę disposuit . multipliciter ac temporaliter amministrat. Álso der zímber-mán . dáz er tûon uuíle . ze êrest in sînemo mûote bíldôt . únde dára-nâh uuúrchet. Únde dáz ér in sámoháftero ántuuúrti sînes mûotes pedâhta . éinzên mâlezet . álso íst táz ketân . dáz kótes prouidentia in stâtero éinlúzzeghéite . benéimet ze tûonne . únde ér iz mít fato dára-nâh mánigfálto . únde órdenlicho frúmet.
Siue igitur fatum exercetur . famulantibus prouidentię quibusdam diuinis spiritibus . seu anima . seu tota inseruiente natura . seu celestibus syderum motibus . seu angelica uirtute . seu demonum uaria sollertia . seu aliquibus horum . seu omnibus fatalis series texitur . illud certe manifestum est . prouidentiam immobilem formam esse gerendarum rerum . et simplicem . fatum uero mobilem nexum . atque ordinem temporalem eorum quę diuina simplicitas gerenda disposuit. Souuéder fatum gefrúmet uuérde . fóne sélbes kótes septiformi spiritu . dero prouidentię dîenôntemo . álde anima dîenôntero . álde béidên . anima ióh corpore . álde súnnûn únde mânen . álde éngelen . álde des tîueles líste . álde íro súmelichên dîenôntên . álde ióh állen dîenôntên . díu ríhti des fati geléitet uuérde . sô íst îo dáz kuís . prouidentiam uuésen stílla . únde éinstûodela scáffunga dero geskéhen súlendôn díngo . áber fatum fértiga chnúpfeda . únde zîtelicha órdena . déro . díu gótes éinfálti scáffôta ze tûonne.
41. SPIRITALES CREATURAS PROUIDENTIĘ . CORPORALES FATO SUBIACERE.
Quo fit . ut omnia quę fato subsunt . prouidentię quoque subiecta sint . cui etiam ipsum fatum subiacet . quędam uero quę sub prouidentia locata sunt . fati seriem superent. Fóne díu íst sô gelégen . dáz úndertâníu fato . úndertân sîn prouidentię . déro ióh fatum úndertân íst. Únde áber súmelichíu prouidentię úndertâníu . fatum úberstîgên.
Ea uero sunt . quę primę propinqua diuinitati . stabiliter fixa . fatalis ordinem mobilitatis excedunt. Táz sínt tíu . díu sáment kóte gestâttíu . fóne sînero nâhuuértigi . dîa órdena des lóufenten fati nelîdent. Tíu sínt úndertân prouidentę . díu in íro uuîs stâte sínt . únde áber díu fato . díu fóne ímo getríben uuérdent . Sô íst óuh fatum úndertân prouidentię . uuánda prouidentia fóre íst . an gótes uuíllen . únde dén uuíllen fatum nâhkândo fóllôt.
Nam ut orbium circa eundem cardinem sese uertentium . qui est intimus ad simplicitatem medietatis accedit. Suspensio uocis. Álso dero mánigôn ríngo dîe án demo ráde úmbe éinen stéft uuérbent . tér únder állên der ínnerôsto íst . tér náhôst stéfte íst. Cęterorumque extra locatorum . ueluti cardo quidam . circa quem uersentur existit. Et hic. Únde er óuh tien ánderên . ûzôr úmbe ín lóufentên . dúrh tîa náhi des stéftes . sélbêr sámo-so stéft íst. Extimus uero . maiore ambitu rotatus . quanto a puncti media indiuiditate discedit . tanto amplioribus spaciis explicatur. Et hic. Áber der ûzerôsto mêren suéib hábende . sô fílo uuîrôt síh zetûot . sô fílo er férrôr íst . fóne déro gnôti des stúpfes târ in míttemen. Si quid uero illi se medio conectat et societ . in simplicitatem cogitur . diffundique ac diffluere cessat. Et hic. Táz síh áber hábet ze demo mítten . síh zesámine duínget . únzegréitez . únde únzelâzenez. Simili ratione quod longius a prima mente discedit . maioribus fati nexibus implicatur . ac tanto aliquid fato liberum est . quanto illum rerum cardinem uicinius petit. Depositio. Ze déro sélbûn uuîs uuírt táz peuuúnden mít mêrên béndelen . des fati . dáz férro gerúcchet fóne demo fóregânden uuíllen . i. dei prouidentia. Únde íst tíngolîh sô fílo inbúndenôra . des fati . sô uílo iz náhôr gerúcchet ze demo ínnerôsten ángen. Úbe dû frâgêst uuélez tîe háftâ . únde díu gebénde sîn . únde chnúpfedâ . dáz sínt tîe causę állero díngo . dîe fásto ze ín hábent sélben díu díng . téro causę sie sínt. Álso iz tánne féret . sô fóne súndôn ira dei geskíhet . únde dánnân intemperies . únde fóne intemperie morbi . fóne morbis mors. Téro îogelîh hábet síh ze demo ándermo.
Quodsi supernę mentis heserit firmitati . motu carens . fati quoque supergreditur necessitatem. Úbe iz síh óuh knôto hábet ze déro fésti dero gótes prouidentię . sô íst iz inbúnden uuéhseles . únde sô íst iz âne dîa nôt tes fati. Tíu uuéhsel lîdent . tíu sínt terrena. Uuélên uuéhsel lîdent áber cęlestia ? Fárên óuh cęlestes nuntii de loco ad locum . táz sie dóh inlocaliter tûont . uuánda sie nehábent ante . et retro . dextram et sinistram . supra et infra . sô corporalia hábent . sîe sínt ínuuért îo dóh únueruuéhselôt . tero gótes presentię. Áber dîe sô ínuuértîg kóte sínt . táz sie íro stát neuuéhselônt . nóh pótescáft netrîbent . álso die scrífte ságent fóne cherubim . únde seraphim . uuélên uuéhsel múgen uuír chéden . dáz tîe lîdên ?
Igitur uti ad intellectum est ratiotinatio . ad id quod est id quod gignitur . ad ęternitatem tempus . ad punctum medium circulus . ita est fati series mobilis . ad prouidentię stabilem simplicitatem. Fatum hábet tîa comparationem ad prouidentiam . dîe ratiocinatio hábet ad intellectum. Sô uuír éin fóne ánderên errâtên . álso aristotiles lêrta . dáz íst ratiocinatio. Humana sapientia hábet tîe modos fúnden. Tîe uuérdent tánne euacuati . sô ménniskôn óugen hímelisko indân uuérdent . únde íro sín ûf-kezúcchet uuírt . tíu ze bechénnenne . díu nehéin ratio philosophica nebechénnet. Án dîen íst intellectus. Álso uuír uuízen . dáz kót úber ál íst . únde ér sô íst ín dero uuérlte . dáz er sîa begrîfet . náls sî ín. Ér íst sô dâr-ínne . dâz er dâr-ínne úmbetân íst. Ze uuélero uuîs táz sî . dés neuuéiz humana ratio nîeht . diuina intelligentia lêret iz. Tíu questio bechúmet úns nóh in quinto libro. Fatum íst óuh ze prouidentia . álso dáz-tir uuírdet . ze démo dáz-tir íst. Táz-tir uuírdet . táz zegât óuh . únde uuéhselôt síh . tîa uuîla iz uuérêt. Álde úbe iz zegân nesól . sô íst iz uuíhselîg . únz iz kót únuuíhselîg ketûot . álso er téta bonos angelos in ruina malorum. Áber gót tér-dir íst . tér íst únzegánglîh . únde únuuíhselîg. Íst óuh fatum gágen prouidentia . álso zîte gágen êuuighéite. Zîte lóufent per tria tempora . presens . preteritum . et futurum . êuuighéit stât îo ze stéte in presenti. Únde álso der ríng gágen démo stúpfe . dér in míttemen stât. Ter ríng hábet sînen gáng úmbe . únde sîna mâza . únde sîna uuîti . der stúpf nehábet mícheli nehéina . pedíu íst er âne mâza . únde âne partes. Indiuidua res íst er.
42. QUANTUM POSSIT FATUM.
Ea series cęlum ac sidera mouet. Tíu ríhti dés sélben fati . díu fûoret úmbe den hímel . mít tien stérnôn. Fatum hîezen die álten líute . sô seruius chît uocem iouis . sámo-so dáz mánnolichemo sólti geskéhen . dáz er ímo spréchendo erlégti. Tánnan díutent knûoge . fatum úrlag. Áber sô gótes uuíllo ergân sól . an ételichên geskíhten . únde an sînero ûzuuértigûn séstungo . diu ínnera geskéinet sól uuérden . Tiu ûzuuértiga séstunga . sô óuh târ-fóre geságet íst . héizet fatum . álso diu ínnera héizet prouidentia . Tíu geréccheda . díu dâr-ána íst . únde díu órdena . fóne ánagénne únz in ûz . tíu héizet series a serendo . nâh tés áchermánnes sáhenne . dér hína áfter déro léndi dero fúrehe sáhte . únz er dúrhkât. Elementa in se inuicem temperat . et alterna commutatione transformat. Sî gemétemêt únde geéinmûotet tiu elementa . únder ín . dóh siu ín sélbên contraria sîn . únde gíbet ín hértuuíhselig pílde . uuánda fóne hórouue uuórtene ménnisken . áber ze ménniskôn . áber fóne uuázere uuórtene fógela . ze uuázere neuuérdent . núbe ze hórouue. Eadem renoua omnia nascentia . occidentiaque . per similes progressus fetuum seminumque. Tíu sélba ríhti des fati . dáz chît tero ûzerûn gótes séstungo . tíu geníuuôt únde ersézzet állíu múrgfâríu díng . tíu míttung uuérdent . únde míttung zegânt . mít kelîchên uuûocheren . íro sâmen . ióh íro fáseles.
Hęc constringit etiam actus . et fortunas hominum . indissolubili conexione causarum. Tísíu duínget óuh tero ménniskôn tâte . únde íro uuîlsâlda . mít féstemo bánde dero úrhabo. Nîeht negeskíhet árdingûn . éteuuánnân geskíhet iz îo . álso tôd tûot fóne súhte . álde fóne uuúndûn. Tánnân iz keskíhet . táz íst sîn úrhab . táz íst sîn sâmo . dáz íst sîn máchunga . dáz íst sîn erréccheda . tíu iz fásto ze íro bíndet. Quę cum proficiscatur ab exordiis immobilis prouidentię . ipsam quoque necesse est inmutabilem esse. Tíu ríhti sól nôte únuuéndîg sîn . uuánda si énnân chúmet fóne dero stâtûn prouidentia.
Ita enim res optime geruntur . i. reguntur . si manens simplicitas in diuina mente . indeclinabilem ordinem causarum promat. Sô réisôt iz állez kót pézest . úbe sînes mûotes éinfálti . únuuéndiga órdena gíbet téro sâmôn . dîe díngolîh récchent.
Hic uero ordo coerceat propria incommutabilitate res mutabiles . et alioquin temere fluitantes. Tísêr ûzero ordo . fóne demo ínneren chómenêr . mûoze duíngen mít sînero únuuéndigi . diu uuéndigen díng . tíu ánderes-uuîo únríhtigo uuéibotîn.
Quo fit . ut tametsi uobis ordinem hunc . minime considerare ualentibus . confusa omnia perturbataque uideantur . nihilominus tamen suus modus ad bonum dirigens . cuncta disponat. Tánnân íst táz . so-uuîo íu dísen ordinem nebechénnetên . állíu díng túnchên feruuórreníu . únde írresámíu . nîeht túrh táz mín sîn uuîsa ze gûote râmentíu . állíu díng keréchenoe.
Nihil est enim . quod mali causa fiat . ne ab ipsis quidem improbis . quos bonum querentes . prauus error auertit . ut uberrime demonstratum est . nedum ordo proficiens de cardine summi boni . a suo quoquam deflectat exordio. Úmbe úbel netûot nîoman nîeht . nóh sâr sélben die úbelen . dîe ze gûote râmende . der írredo uuéndet . sô íh knûoge geságet hábo . uuîo sólti dánne fóne góte chómenêr ordo . síh ánderes rérten . âne nâh ímo ?
43. EX OCCULTIS PROUIDENTIĘ DISPENSARI . QVĘ BONIS ET MALIS CONUENIANT . ET HOC HOMINES MIRARI.
Quę uero inquies potest ulla iniquior esse confusio . quam ut bonis contingant . tum aduersa . tum prospera . malis etiam tum optata . tum odiosa ? Sô chîst tu . uuélih únúnderskéit mág únréhtera sîn . tánne gelîcho . gûotên . ióh úbelên . lîeb únde léid pegágene ?
Num ea igitur mentis integritate homines degunt . ut quos probos censuerint . uel improbos . eos quoque esse necesse sit . uti existimant ? Sínt tie líute dánne sô gánzes sínnes . táz tîe . dîe sie gûote áhtônt . álde úbele . nôte sô sîn . sô sîe sie áhtônt ?
Atqui in hoc hominum iudicia depugnant . et quos alii premio . alii supplicio dignos arbitrantur. Tríuuo dâr-ána míssehéllent îo die líute . únde dîe éinên dúnchent kûotes uuérde . tîe dúnchent ánderên úbeles uuérde.
Sed concedamus ut aliquis possit discernere . bonos malosque. Nû chédên dóh sô . dáz éteuuér chúnne gechîesen . uuélêr gûot . álde úbel sî. Num igitur poterit intueri . illam intimam temperiem . i. conspersionem animorum . uelut in corporibus dici solet . s. a edicis ? Mág er óuh tîa ínnerûn uuîolichi des mûotes uuízen . sô die árzata án dien lîchamôn chédent . táz sie uuízîn.
Non enim dissimile est miraculum nescienti . cur sanis corporibus . his quidem dulcia . illis uero amara conueniant . cur ęrgi etiam quidam lenibus . quidam uero acribus adiuuentur. Sámo-míchel uuúnder mág témo dúnchen . dér iz neuuéiz . zíu gesúndên lîchamôn . súmên sûoze . súmên éiuer geuuálle. Zíu óuh sîeche súmeliche genéret uuérdên . mít sûrên sáchôn . súmeliche mít málzên.
At hoc medicus qui dinoscit modum et temperamentum . ipsius sanitatis . atque egritudinis . minime miratur. Áber dén árzât . tér dáz méz únde dîa métemunga bechénnet . sîehhéite . ióh kesúndedo . dén negefáhet tés nehéin uuúnder.
Quid uero aliud animorum salus uidetur esse . quam probitas . quid ęgritudo quam uitia ? Uuáz mág ánderes sîn des mûotes kesúndeda . âne gûoti ? Únde uuáz sîn sîechi . âne âchuste ?
.
Quis autem alius uel seruator bonorum . uel malorum depulsor . quam rector ac medicator mentium deus ? Uuér íst óuh . tér gûot ínne-hálte . únde úbel ûz-trîbe . âne gót tero ménniskôn mûoto ríhtare . ióh árzenare ?
Qui cum ex alta prouidentię specula respexit . quid unicuique conueniat agnoscit . et quod conuenire nouit . accommodat. Sô er ába démo chápfe sînero prouidentię . hára-níder uuártendo chíuset . uuáz îogelichemo gelímfe . dánne gíbet er ímo . dáz er ímo bechénnet límfen.
Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum . cum ab sciente geritur . quod stupeant ignorantes. Sô geskíhet tánne dáz súnderiglicha uuúnder . dés in ríhti fárenten úrlages . táz kót uuízendo tûot . tés síh únuuízende erchómên.
44. HOMINES ET PROUIDENTIAM . NON EADEM SENTIRE.
Nam ut pauca quę ratio ualet humana . de diuina profunditate perstringam . de hoc quem tu iustissimum et ęqui seruantissimum putas . omnia scienti prouidentię . diuersum uidetur. Táz íh tír dóh nû éteuuáz crúndde des kótelichen dínges . sô fílo mánnes sín mág . tén du réhtesten áhtôst . únde állero ébenesten . tér gedúnchet ánderes tero ál uuízentûn prouidentię. Et uictricem quidem causam diis placuisse . uictam uero catoni . familiaris noster lucanus ammonuit. Únde dáz íst . táz íu mîn hóldo lucanus spráh . tien góten dáz negotium lîchên . démo der sígo chómen uuás . áber dáz catoni . démo sîn gebrósten uuás. Úbe ín causa cęsaris nelîcheti . nóh sie ímo des síges nehúlfîn . úbe óuh catoni ióh sígelôsemo causa pompeii uuóla nelîcheti . sô nedûohti ímo nîeht pézera . dáz er síh sélben erslûoge . dánne ér síh cesari ergâbe.
Hic igitur quicquid contra spem uideas geri . rebus quidem rectus ordo est . opinioni uero tuę peruersa confusio. Fóne díu uuízîst . so-uuáz tu hîer in uuérlte gesíhest . uuíder dînero gedíngi geskéhen . táz íst állez réhtíu réisunga dien díngen . únde áber únréhtíu feruuórreni . dînemo uuâne. Târ hábet si ímo geántuuúrtet sînero frâgo . so-uuîo si ímo éinzên nóh táz sélba geóugen uuélle.
45. DISPENSATIONIS UARIETAS ERGA BONOS.
Sed sit aliquis ita bene moratus . ut de eo diuinum iudicium pariter humanumque consentiat. Nû sî óuh ételichêr sô réht sítigêr . dáz ín gelîcho áhtoên . gót . únde mán. Sed est animi uiribus infirmus. Sô íst er mág keskéhen uuéih-mûotîg. Cui si quid eueniat aduersi . desinet colere forsitan innocentiam . per quam non potuit retinere fortunam. Úbe démo léides îeht pegágenet . tánnân gestât er ôdeuuano síh kelóuben dero réhtkérni . mít téro ímo nehéinero sâlighéite nespûota.
Parcit itaque sapiens dispensatio ei . quem deteriorem facere possit aduersitas . ne cui non conuenit . laborare patiatur. Témo lîbet kótes métemunga . nóh tén nestôzet sî in árbéite . uuánda iz ímo nelímfet . únde iz ín árgerôt.
Est alius cunctis uirtutibus absolutus . sanctusque ac deo proximus. Hunc contingi quibuslibet aduersis . nefas prouidentia uidicat . adeo . ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat. Sô íst ételichêr állero túgede fóllêr . héiligêr . ióh kótelichêr . dén áhtôt kót únuuírdigen állero múhi . sô férro . dáz er ín oh sîeh nelâze uuérden.
Nam ut quidam me excellentior.
andros de ieras daumasa aliteres icodomeson.
viri autem sacri corpus uirtutes edificauerunt . i. munierunt.
Uuánda sô mîn uuîsero éinêr chád . héilîges mánnes lîchamen . hábent túgede sô geféstenôt . táz ímo nîeht tárôn nemág. Uuîsero chît si. Uuér mág uuîsera sîn . dánne sélbíu sapientia ? Áber dóh sô chédendo . lêret si únsih humilitatem.
Fit autem sepe . uti bonis summa rerum regenda deferatur . ut exuberans retundatur improbitas. Keskíhet óuh ófto . dáz kûotên geuuált ze hánden chóme . dâr-úmbe . dáz eruuáhsen úbeli . mít ín bedébet uuérde.
Alii mixta quędam pro animorum qualitate distribuit. Súmelichên lâzet kót péidíu begágenen . árbéitsámíu . ióh kemáhsámíu díng . nâh íro mûotes uuîolichi. Quosdam remordet . ne longa felicitate luxurient. Súmeliche zuénget er hína be déro uuîlo . nîo sie fóne lángero gemáhlibi negeméitesoên. Alios duris agitari . ut uirtutes animi patientię usu . atque exercitatione confirment. Súmeliche uuíle er mít árbéiten gebéizet uuérden . táz sie túgedigíu mûot kuuínnên . síh hértendo . únde uuónendo gedúlte.
Alii plus ęquo metuunt . quod ferre possunt . alii plus ęquo despiciunt . quod ferre non possunt . hos in experimentum sui tristibus ducit. Súmeliche erchóment síh tés . úndúrftes . táz sie uuóla erstréngen máhtîn . ándere fertrûênt síh ze férro . dîe béide brínget er in ángest . táz sie síh sélben bechénnên.
Nonnulli uenerandum nomen sęculi . gloriosę pretio mortis emerunt. Súmeliche hábent kuúnnen geuuáhtlichen námen ín dero uuérlte . mít kûollichemo tôde . sô iudas machabeus. Quidam . s. ut martyres . suppliciis inexpugnabiles . exemplum cęteris pretulerunt . inuictam malis esse uirtutem. Súmeliche úmbe réht kechélete . únde dés únerstrítene . tâten ánderên dés pílde . dáz uuâríu túged mít uuêuuôn úber-uuúnden neuuírt.
Quę quam recte atque disposite fiant . et ex eorum bono quibus accidere uidentur . nulla dubitatio est. Uuîo réhto . únde uuîo órdenlicho díu állíu geskéhên . táz íst ióh kuís . fóne déro sélbûn sâlighéite . dîen díu geskéhen sínt.
46. QUAM UARIE ET MALI DISPONANTUR.
Nam illud quoque . quod improbis nunc tristia . nunc optata proueniunt . ex eisdem ducitur causis. Táz úbelên óuh léid únde lîeb keskéhent . táz chúmet fóne démo sélben úrsprínge diuinę prouidentię. Ac de tristibus quidem nemo miratur . quod eos male meritos . omnes existimant. Nîoman neuuúnderôt síh . táz ín léid keskíhet . uuánda sie ín állên dúnchent úbeles uuírdige.
Quorum quidem supplicia tum cęteros ab sceleribus deterrent . tum ipsos quibus inuehuntur emendant. Téro hárnscára tûot zuô frúma . sî eruuéndet ánderro scúlde . dísên dîen sî ána-getân uuírt . nímet si sie ába. Lęta uero . magnum bonis argumentum loquuntur . quid de huiusmodi felicitate debeant iudicare . quam famulari sepe improbis cernunt. Áber dáz ín lîeb kebúret . táz lêret knôto die gûoten . fúre uuáz sie dîa sâlda háben súlen . díu ióh tien úbelên zûo-slínget.
In qua re illud etiam dispensari credo . quod est forsitan alicuius tam preceps atque inportuna natura . ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia. Târ íh óuh táz uuâno gót méinen . dáz súmeliches natura sô drâte únde sô úngehírmet íst . táz er síh fertâte úmbe ármote. Huius morbo prouidentia medetur . remedio collatę pecunię. Tén stíllet tiu prouidentia sînero úbeli mít téro mîeto des scázzes.
Hic foedatam probris conscientiam spectans . et se cum fortuna sua comparans . forsitan pertimescit . ne cuius ei iocundus est . usus . sit tristis amissio. Mutabit igitur mores . ac dum fortunam metuit amittere . nequitiam derelinquit. Súmelichêr bechénnet uuîo ér getân hábet . únde sô ér dára-zûo mízet sîna sâlda . sô íst er in fórhtôn . úbe ér sólicha uuúnna ferlîese . dáz ímo iz tánne uuégen gestánde. Sô uuéhselôt er sînen lîb . únde únsâldôn fúrhtendo . gelóubet er síh tero úbeli.
.
Alios in cladem meritam precipitauit . indigne aucta felicitas. Úmbe súmeliche ergîeng iz sô . dáz sie íro mít únréhte guúnnena sâlighéit . scráhta in uuírdiga ferlórnísseda. Quibusdam permissum ius puniendi . ut causa esset bonis exercitii . malis supplicii. Súmelichên uuárd kelâzen geuuált . tie líute ze chélenne . kûotên ze hértedo . úbelên ze íngéltedo.
Nam ut probis atque improbis nullum foedus est . ita ipsi inter se improbi nequeunt conuenire. Tíh nedárf nehéin uuúnder sîn . dáz éin úbelêr den ánderen chélet . uuánda álso nehéin geméin-mûotigi neíst tero gûotôn . únde dero úbelôn . álso neíst óuh nîeht állíu gehélli . únder sélbên dien úbelên.
Quidni . cum a semetipsis quisque dissentiat . discerpentibus conscentiam uitiis. Uuîo ánderes . sîd íro îogelîh ióh mít ímo sélbemo strîtet . tien âchusten íro uuízenthéit zedánsôntên. Faciantque sepe . quę cum gesserint . non fuisse gerenda decernant. Únde sie díccho dáz tûên . dáz íro uuízenthéite ze tûonne neíst . tóh sie iz tûên. Sô íro uuízenthéit sie léidôt . sô strîtent sie mít ín sélbên.
Ex quo sepe summa illa prouidentia protulit insigne miraculum . ut malos mali bonos facerent. Tánnân-ûz prâhta díccho diu gótes prouidentia . dáz éin-chnûolicha zéichen . dáz úbele ûzer úbelên gûote máchônt.
Nam dum uidentur sibi quidam a pessimis iniqua perpeti . noxiorum odio flagrantes . ad uirtutis frugem rediere . dum se eis dissimiles student esse quos oderant. Táz íst táz uuúnder . dáz íh ságo. Sô únréhte geséhent . táz sie erlîden múgen ándere únréhte . déro ház kefáhende . bechêrent sie síh ze gûoti . énên îlendo úngelîh sîn . dîe sie házênt.
47. NIHIL USQUAM MALI ESSE.
Sola est enim diuina uis . cui mala quoque bona sint . cum eis competenter utendo . alicuius boni elicit effectum. Éines kótes chráft íst sólih . táz ímo ióh úbel gûot íst . uuánda ér iz kelímflicho brûochendo . in gûot peuuéndet.
Ordo enim quidem cuncta complectitur . ut quod decesserit . i. certa ratione ordinis . hoc relebatur licet in alium tamen ordinem . ne quid in regno prouidentię . liceat temeritati. Tíu órdena dero gótes prouidentię . úmbehábet állíu díng . úbe dehéinez uuénche ába déro guíssûn ríhti . sînero órdeno . dáz iz sâr in ándera órdena bechêret uuérde . nîo únríhti in gótes rîche . îeht ferhénget neuuérde. Souuélez sînen réhten uuég keháben neuuíle . dáz uuírt îo dóh prâht ze uuége. Tén nîd tero undecim fratrum ioseph . an démo sie síh réhtes uuéges kelóubet hábetôn . dén brâhta gót ze uuége . tô er ín mít téro occasione dés sélben nîdes úber sie erhûob . únde sie fóre démo gedémumûota . dén sie síh uuândôn ferdrúcchet háben.
Argalthon demetauta . theonos panta gopun.
fortissimus in mundo deus omnia peregit
Ter máhtigo gót téta îo in uuérlte . ál dáz er uuólta.
Neque enim fas est homini . uel comprehendere ingenio . uel explicare sermone . cunctas diuinę operę machinas. Nóh ménniskôn neíst nîeht kelâzen ze uuízenne álde ze gerédônne álle gótes rústungâ.
Hoc tantum perspexisse sufficiat . quod naturarum omnium proditor deus . i. prolator . idem ad bonum dirigens . cuncta disponat. Échert uuóla sî dáz fernómen . dáz kót állero natûrôn sképfo . állíu díng séstôt . îo ze gûote siu chêrende. Dumque ea quę protulit in sui similitudine retinere festinat . omne malum de reipublicę suę terminis . per fatalis seriem necessitatis eliminet. Únde ze sînero gelîchi duuíngendo . díu er geskûof . ferstôzet er ûzer sînemo rîche . állero úbelolîh . mít téro nôtháftûn ríhti des úrlages . uuánda ér uuíle . dáz fóne gûote chómeníu gûot sîn.
Quo fit . ut si spectes disponentem prouidentiam . nihil usquam perpendas esse mali . i. malorum . quę in terris abundare creduntur. Tánnân íst táz . úbe du ze gótes réchenungo uuártêst . táz tu nîonêr neáhtôst nehéines árges îeht sîn . dés tie lîute uuânent tia uuérlt uuésen fólla.
Sed uideo te iam dudum . et pondere questionis oneratum . et rationis prolixitate fatigatum . aliquam carminis exspectare dulcedinem. Nû gesího íh tóh . táz fóne suâri dero árbéit-sámûn questionis . únde fóne múhi des lánges ántuuúrtes . tíh áber sûozes sánges lángêt.
Accipe igitur haustum . quo refectus . firmior in ulteriora contendas. Nû getríng táz íh tir gébe . dáz tû mít téro lábo fúrder gerúcchêst.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.
.