M. “Qui ignorat ignorabitur” (I Cor., XIV, 38).
Qui enim Deum in fide et opere, ut gentes, ignorat, hunc Deus ut hostem suum damnat.
Qui autem per fidem Deum noverunt, sed voluntatem ejus simpliciter, ut rustici, ignorant, si damnantur, non graviter damnantur, ut dicitur: “Servus nesciens voluntatem domini sui et non faciens vapulabit paucis (cf. Luc., XII, 48).” Qui autem per ingeuium scire possunt, sed per malitiam scire dissimulant, ut clerici [et monachi], durius punientur, ut dicitur: “Qui scit et non facit, plagis vapulabit multis (cf. Luc., XII, 47).” Qui vero bona audire nolunt et quae debent facere discere contemnunt, duplici animadversioni subjacebunt, primo pro contumacia, quod scienter peccant, secundo pro contemptu, quod bonum discere recusant, ut dicitur: “Revelabunt caeli iniquitatem illorum et terra adversus eos consurget in die fur oris Domini” (cf. Job., XX, 27–28), qui dixerunt Domino Deo: “Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus” (Job., XXI, I4).