M. Animae sanctorum apparent quando volunt et quibus volunt sive vigilantibus sive dormientibus.
Quae autem in poeuis sunt, non apparent, uisi ab angelis permittantur, ut pro liberatione sua rogent aut liberatae gaudium suum amicis suis nuntient.
Qnae autem in inferno sunt, nulli apparere possunt; si autem aliquando videntur apparere sive in somtris sive vigilantibus, non ipsae, sed daemones creduntur in illarum specie, qui etiam in angelos lucis se transfigurant, ut decipiant; si autem veraciter contingit, pro alicujus sancti merito fit, ut S.
Martino atrima latronis apparuit ubi altare destruxit, vel pro admouitione, ut Anima Benedicti papae in monstro apparuit, cujus caput et cauda asinus, medietas ursus fuit, quae se die noctuque per aspera et ignea loca trahi et post judicium deglutiendam asseruit olla gehennali.