Eccl lat A.D. 401, Mommsen p. 3-5I Quod deus et dominus et creator omnium ac dispensator universorum ipse sit secundum ea quae in lege et prophetis scripta sunt.
II De tempore nativitatis Christi secundum carnem.
III De Iuda Galilaeo et Theoda.
IIII De Herode, quod ex alienigenis venit ad regnum.
V Quod Herodis tempore interrupta sit regum successio secundum Danihelis prophetiam. (5)
VI De diversitate generationum a Matthaeo et Luca conscripta et quae de his refert Africanus.
VII De nece infantium apud Bethlehem et magorum praesentia.
VIII De cruciatibus Herodis ipsius, qui necari iussit infantes.
VIIII De crudelitate Herodis quam mortis suae tempore perpetravit.
X De Archelai regno post Herodem.
XI Quod falsa esse acta quae Iudaei proferunt, etiam Ioseppi testimonio ex conlatione temporum convincantur.
XII Quod a pontifice Anna usque ad Caifan quattuor pontifices fuerint et singulis annis administraverint pontificatum, in quibus praedicatio Christi conpleta est.
XIII De baptista Iohanne testimonium Ioseppi et quod adserit eum iustum virum fuisse et ob eius necem vindictam in Iudaeos esse prorogatam.
XIIII Testimonium Ioseppi de Christo.
XV Narratio de Abgaro rege.
XVI Exemplum epistulae Abgari ad dominum et domini ad ipsum, et eorum, quae consequenter de Syrorum lingua translata sunt.
http://www2.hf.uio.no/common/apps/permlink/permlink.php?app=polyglotta&context=record&uid=e308f5ff-4ca1-11e8-8a71-0050569f23b2