ALITER. Sit ita multiplex tota AB, totius CD, ut ablata AE, ablatae CF. Dico reliquam EB, reliquae FD, esse sic multiplicem, ut est tota totius. Posita enim GA, ita multiplici ipsius FD, ut est AE, ipsius CF, vel ut tota AB, totius CD: quoniam AE, GA, aeque multiplices sunt ipsarum CE, FD,
1
erit tota GE, sic multiplex totius CD, ut AE, ipsius CF: Sed ita quoque multiplex est AB, eiusdem CD, ut AE, ipsius C F, ex hypothesi. Aeque multiplices sunt igitur GE, AB, ipsius CD;
2
atque adeo inter se aequales. Quare dempta communi AE, aequalet erunt GA, EB: Ideoque aequemultiplices ipsius FD; cum GA, sit multiplex posita ipsius FD: Atqui ita est multiplex posita GA, ipsius FD, ut AB, ipsius CD. Igitur et EB, reliqua sic erit multiplex ipsius FD, reliquae, ut AB, tota totius CD; quod est propositum. Si magnitudo itaque magnitudinis aeque fuerit multiplex, etc. Quod erat demonstrandum.