Chānd-Anq-Dup, 1801-02, p. 19Bian ventum (esse) adkiteh ut sciveris, maschghouli fac. Illud, quod animantia ex illo vivunt, illud, pran dicunt: et illud, quod ex illo (per id) urinam et excrementa (alvi solutionem) faciunt, illud apan dicunt. Ex hoc respectu (hinc) conjunctionis locus τοῦ pran et τοῦ apan, qui in umbilici nodo parvo sunt, (illum) bian dicunt. Ille bian loquela est: propter illud, quód cum pran et apan è motu (permotum), simul (prompti) stant, illo tempore verbum dictum fiat.