lat GerardEa a quibus procedit scientia, ex qua res que scitur comprehenditur sunt septem, videlicet : propositum, exemplum, contrarium, dispositio, differentia, probatio, conclusio. Propositum autem est id quod antecedit summam scientie ante expositionem. Exemplum vero est corporum et figurarum forma ex proposito intellectorum, que ex sua forma significantur super propositi intentionem. Sed contrarium est exempli contrarium et deductio propositi ad impossibile. Dispositio vero est compositionis dispositio conveniens super ordines suos in scientia. Differentia quoque est separatio eius, quod est inter propositionem possibilem et impossibilem. Probatio vero est sillogismus super confirmationem propositionis. Conclusio autem est terminus scientie cum re scita consequens totum quod nominavimus.