lat Clavius p. 8IX. CVM autem, quæ angulum continent lineæ, rectæ fuerint, rectilineus ille angulus appellatur.
ANGVLVS omnis planus conficitur aut ex lineis duabus rectis, qui quidem rectilineus dicitur, & de quo solum hîc agit Euclides: aut ex duabus curuis, quem curuilineum vocare licet; aut ex vna curua & altera recta, qui non ineptè mixtus appellatur. Ex hisce porro lineis possunt curuilinei anguli tribus variari modis, & mixti duobus, pro varia inclinatio ne, seu habitudine linearum curuarum, vtpote secundum conuexum, & concauum, ceu in propositis angulis planè, & apertè perspicitur. Rectilineus vero variari non potest ratione inclinationis, habitudinis ve linearum, nisi matorem, vel minorem inclinationem variam velimus dicere habitudinem, quod est absurdum; cum hoc modo augeatur tantum angulus rectilineus, aut diminuatur, quod & aliis εommune est, non autem ita varietur, vt aliud constituat genus.