lat Clavius p. 12XIV. FIGVRA est, quæ sub aliquo, vel aliquibus terminis comprehenditur.
NON omnis quantit as terminos possidens Figura dici potest, ne lineam finitam figuram appellare cogamur: Sedeæ solum magnitudines, quæ latitudinem babent, nempe superficies terminatæ, & quæ profunditdtem adeptæ quoque sunt, vt solida finita Figuræ nomine appellabuntur. Hæ enim proprie terminis comprebendi dicuntur. Nam linea finita non proprie dicitur punctis extremis comprebendi, cum puncta lineam non ambiant, sed potius punctis terminari dicitur. Itaque termini debent quantitatem, quæ figura dicitur, ambire, & non tantum terminare. Superficies quoque infinita, vel etiam corpus, cum nullis terminis comprebendatur, Figura vocari nulla ratione potest, Figuræ vnico comprebensæ termino sunt, Circulus, Ellipsis, sphæra, sphæroides, & aliæ huiusmodi: Pluribus vero terminis inclusæ figuræ sunt, Triangulum, Quadratum, Cubus, Pyramis, &c. Superficies terminatæ nuncupantur figuræ planæ: solida autem circumscripta, figuræ solidæ, siue corporeæ. Porro quia formas, seu typos variarum figurarum in spicies quamplurimas in sequentibus, planarum quidem in prioribus 10. libris, solidarum vero in posterioribus quinque, propterea nulla hoc loco figura depingenda esse videtur.