lat Clavius p. 15-16XIX. RECTILINEÆ figuræ sunt, quæ sub rectis lineis continentur.
POST definitionem circuli, traditurus iam Euclides descriptiones variarum figurarum, explicat prius, quænam figuræ dicantur rectilineæ. De his enim potissimum sermo futurus est in hisce libris. Omnes igitur figuræ planæ, quæ vndique rectis clauduntur lineis, rectilineæ nuncupantur. Ex quo perspicuum est, figur as plan as curuis lineis comprehensas, dici curuilineas. Eas vero, quæ partim curuis, partim rectis circumscribuntur, appellari mixtas. V aria autem nun@ genera figurarum rectilinearum ab Euclide describentur.
XX. TRILATERÆ quidem, quæ sub tribus.
AFFIRMANS Euclides, eas rectilineas figuras dici trilateras, quætribus rectis lineis circumscribuntur, apertè nobis innuit, quonam modo Triangulum definiri debeat. Cum enim in rectilineis figuris tot sint anguli, quot latera, seurectæ lineæ, ex quibus constant, dicetur triangulum, figura tribus rectis lineis contenta, cuius omnes species iam iam adducentur.
XXI. QVADRILATERÆ verò, quæ sub quatuor.
EADEM ratione erit Quadrangulum, figur a quatuer rectis lineis contenta, cuius variæ species mox subsequentur.
XXII. MVLTILATERÆ autem, quæ sub pluribus, quàm quatuor, rectis lineis comprehenduntur.
QVONIAM species rectilinearum figur arum sunt innumer abiles, propter infinitum numerorum progressum: Nam tres rectæ lineæ claudentes figuram efficiunt primam speciem, sub qua omnia triangula continentur; quatuor constituunt secundam, quæ omnia quadrangula complectitur; quinque tertiam componunt speciem; sex quartam, atque it a deinceps infinitè: Ideo Euclides, ne infinitatem hanc figur arum cogatur persequi, vocat omnes alias figur as rectilineas, quæ pluribus, quàm quatuor, rectis lineis circumscribuntur, generali vocabulo Multilater as; contentus denominatione trilater arum figurarum & quadrilaterarum, fortassis eam ob causam, quod præcipuè in prioribus his libris de Triangulis, atque Quadrangulis sermo habeatur, & quod facilè ad similitudinem harum duarum specierum cæter a omnes à quolibet definiri possint. Quis enim ex dictis non colligat, figuram quinque lineis rectis contentam appellari quinquilateram, & sex lineis comprehensam sexilateram, atque reliquas eodem modo? Sicetiam dici poterunt huiusmodi figur æ quinquangulæ, sexangulæ, septangulæ, &c.