lat Clavius p. 24-25I. QVÆ eidem æqualia, & inter se sunt æqualia.
Et quod vno æqualium maius est, aut minus; maius quoque est, aut minus altero æqualium. Et si vnum æqualium maius est, aut minus magnitudine quapiam, alterum quoque æqualium eadem magnitudine maius est, aut minus.
FIERI nulla ratione potest, vt duæ quantitates inæquales, æquales sint alteri quantitati. Si enim minor illarum propositæ quantitati æqualis extiterit, excedet eandem necessario maior illarum. Et si maior æqualis fuerit propositæ quantitati, superabitur minor ab esdem. Quare rectè colligitur, quantitates, quæ eidem quantitati æquales fuerint, inter se æquales quoque esse. Reliquæ quoque partes axiomatis à nobis adiectæ, quod frequentem vsum habeant, clarissimæ sunt.