lat Clavius p. 25II. Et si æqualibus æqualia adiecta sint, tota sunt æqualia.
SI enim quantitates conflatæ, siue compositæ, inæquales forent, proculdubio maiori plus esset adiectum, quàm minori, cum antea æquales extiterint. Quare ex additione æqualium quantitatum ad quantitates æquales, conficientur quantitates quoque æquales.