lat Clavius p. 27VII. ET quæ eiusdem sunt dimidia, inter se æqualia sunt.
Et contra, Quæ æqualia sunt, eiusdem sunt dimidia. PARI ratione, quæ eiusdem sunt partes tertiæ, vel quartæ, vel quintæ, &c. inter se æqualia sunt. IN his duobus pronunciatis per eandem quantitatem, intelligi debent quantitates etiam æquales. Nam quæ æqualium duplicia sunt, vel triplicia, &c. inter se æqualia quoque sunt: Item, quæ æqualium sunt dimidia, vel tertia, vel quarta, &c. & inter se æqualia necessario existunt. Partem quoque secundam huiusce axiomatis nos adiunximus, propterea quod non minus frequenter, quàm prima, à Geometris vsurpatur.