lat Clavius p. 27IX. ET totum sua parte maius est.
CVM pars à toto ablata relinquat adhuc aliquid, ne totum ipsum auferatur; perspicuum est, omne totum sua esse parte maius.
IN sequentibus porro pronunciatis interrumpitur ordo Euclidis, propterea quod duo alia axiomata hoc loco inserenda esse censuimus valde necessaria, cum ex ijs axioma 12. quod Euclidi est decimum, demonstrari possit, vt ibi dicemus. In margine tamen numeros apposuimus ordini Euclidis respondentes.