Deinde a puncto G in quo unus duorum circulorum alium secuit, due recte linee ad duo puncta A et B protrahantur sintque linee GA et GB. Dico igitur quia iam fecimus triangulum equilaterum super lineam AB datam.
Exeantque de punto G supra quem incisio circulorum due linee recte ad punctum A et ad punctum B. Sintque ille GA et GB. Dico quia ecce fecimus triangulum equalium laterum supra lineam AB assignatam.
Ex quorum vtrouis, nempe ex C, 1
ducantur duæ rectæ lineæ C A, C B, ad puncta A, & B; Eritque super rectam A B, constitutum triangulum A B C, hoc est, figura rectilinea contenta tribus rectis lineis. Dico, hoc triangulum ita constructum necessariò esse æquilaterum.