Deinde super centrum A secundum quantitatem longitudinis AD describam circulum DEZ. Dico igitur quod iam secui de linea AB maiori lineam linee G minori equalem que est linea AZ.
Ponaturque supra centrum A occupeturque spacium inter A et D circulo supra quem HDZ. Dico quia iam abscidimus de longiore linea AB equale brevioris linee G, et est linea AZ.