lat GerardIam igitur ostensum est quod omnium duorum triangulorum quorum duo latera unius duobus lateribus alterius fuerint equalia, unumquodque videlicet suo relativo, fuerintque duo anguli qui a predictis equalibus lateribus comprehenduntur equales, erit reliquum latus unius duorum triangulorum reliquo suo relativo alterius eorum equalis, triangulus quoque triangulo equabitur, et reliqui anguli unius eorum reliquis angulis alterius eorum erunt equales, quisque videlicet angulus suo relativo qui a lateribus equalibus comprehenduntur.