Non ergo super eandem rectam duabus eisdem rectis alie due recte equales, utraque utrique, sistuntur ad aliud et aliud punctum in easdem partes eosdem terminos habentes eis que ex principle rectis.
Non igitur super unam rectam lineam due reete linee aliis duabus rectis lineis equales eriguntur, queque sue relative, ita quod obviatio earum et obviatio aliarum sint in parte una super duo puncta diversa et sint earum extremitates termini aliarum sibi equalium.
Non igitur si producuntur due linee de linea una supra idem punctum convenientes de eiusdem extremitatibus, due alie linee eis equales in illam partem exeunt quarum summitates supra punctum alium incidant.