Sint duo trigona ABG et DEZ duo latera AB et AG duobus lateribus DE et DZ equalia habentia, utrumque utrique, AB quidem ei quod est DE, AG vero ei quod est DZ,
Verbi gratia: Sint duo trianguli quales proposuimus super quos scribuntur ABG; DEZ sintque duo latera BA; AG unius eorum duobus lateribus alterius ED; DZ equalia, quodque suo relativo, videlicet latus AB lateri ED et latus AG lateri DZ.
Describantur enim duo trianguli alter ABG, alter DEZ sintque duo latera unius id est AB scilicet et AG equalia duobus lateribus alterius id est que sunt DE et DZ
SINT duo latera A B, A C, trianguli A B C, duobus lateribus D E, D F, trianguli D E F, æqualia, vtrumque vtrique, nempe A B, ipsi D E, & A C, ipsi D F;