Quia linea AE iam facta est equalis linee EG et linea BE similiter linee EZ equalis, due igitur linee AE et EB duabus lineis GE et EZ equales existunt, queque illarum equalis sue relative.
His ita descriptis AE linea ei que est EG adequatur et EB ei que est EZ equalitate respondet sicque EB et AE eis que sunt EZ et EG opposita oppositis equalia reddunt.