Probatio huius: Quoniam si tria latera fuerint equalia, tunc omnia duo latera ex eis erunt longius uno. Quod si non fuerint equalia, ponam bg latus aliis longius et ostendam quod reliqua duo eo longius existunt.
1
Producam igitur lineam ba usque ad punctum D et ponam lineam AD linee AG equalem et coniungam D cum G protrahendo lineam DG.