If on one of the sides of a triangle, from its extremities, there be constructed two straight lines meeting within the triangle, the straight lines so constructed will be less than the remaining two sides of the triangle, but will contain a greater angle.
Si trigoni super unum laterum a terminis due recte interius fuerint constitute, ipse reliquis trigoni duobus lateribus minores quidem erunt, maiorem vero angulum continebunt.
Si a quolibet latere ex lateribus trianguli due recte linee ab eius extremitatibus exeuntes infra triangulum coniungantur, tunc ipse duobus reliquis lateribus ex lateribus trianguli minores erunt. Angulus autem, quem continebunt, maior erit angulo, qui ab illis duobus lateribus comprehenditur,
Si protracte fuerint due linee de duabus extremitatibus unius lateris trianguli convenerintque earum extremitates supra punctum infra triangulum, erunt ille duabus reliquis trianguli lineis minores angulusque ab eis contentus angulo a lateribus superioris trianguli contento maior.
Si de duobus terminalibus punctis eiusdem lateris trianguli due linee exierint que intra illum triangulum ad unum punctum conveniant: eedem linee duabus reliquis trianguli lineis breviores erunt, maiorem vero angulum continebunt.
كل مثلث يخرج (ع) من طرفى ضلع من اضلاعه خطان يلتقى طرفاهما على نقطة فى داخل المثلث فانهما اقصر (ط) ضلعى المثلث الباقيين ولكنهما يحيطان بزاوية اعظم من الزاويث التى يحيط بها ضلعا المثلث.
SI super trianguli uno latere, ab extremitatibus duæ rectæ lineæ interius constitutæ fuerint; hæ constitutæ reliquis trianguli duobus lateribus minores quidem erunt, maiorem vero angulum continebunt.