lat ClaviusItem centro G, interuallo autem G H, alius circulus describatur HIK, qui necessario priorem secabit in punctis I, & K, (cum enim duæ F D, G H, maiores ponantur recta F G; Si ex F E, sumatur recta F L, æqualis ipsi F D: & ex G D, recta G M, æqualis ipsi G H, cadet punctum M, inter L, & D. Si namque M, caderet in L, punctum, essent G L, F L, hoc est, G H, & F D, æquales rectæ F G: Si vero M, caderet inter G, & L, essent eædem duæ F L, G M, hoc est, D F, G H, minores recta F G, quorum utrumque est contra hypothesin. Id quod ex appositis figuris apparet) ex quorum quolibet, nimirum ex K, ducantur ad puncta, F, G, rectæ K F, K G,