Et sit linea eius AZ linee GD equalis et linea AH equalis linee GE, linea quoque ZH etiam linee ED equetur. Dico igitur super lineam ab in puncto ipsius a angulum dato angulo DGE equalem constitutum fore.
ita ut C I, æquale sit ipsi E G; & C K, ipsi E H; & I K, ipsi G H. (Quod facile fiet, si C I, sumatur æqualis ipsi E G, & C L, ipsi E H, & I M, ipsi G H. Deinde ex centris C, & I, interuallis vero C L, & I M, circuli describantur secantes sese in K, &c.) Dico angulum C, æqualem esse angulo E.