lat HermannSi enim duo intrinseci ex utralibet parte duobus rectis equales non sunt, aut maiores nimirum erunt aut minores. Si vero minores sunt, in sua parte lineas conducent; si maiores, in altera parte lineas coire necesse erit. Falsum est ergo equidistantes non convenire licet in infinitum producantur. De alternis deinde ut alios ponamus alios ut most est, expositis intelligi demus. Si vero qui est AHT ei, quem HTD componunt, equalis non est, erit utique alter maior.