lat AdelardRationis causa: Cum enim linea AZ supervenerit duabus lineis equidistantibus AG et BD, erit ZBD extrinsecus angulus sicut BAG angulus intrinsecus ei oppositus. Omne autem latus superficierum equidistantium linearum lateri sibi opposito equale, angulusque angulo opposito. Erit itaque latus AG sicut latus BD, et latus GD sicut latus AB.