lat HermannOmnis equidistancium superficiei ea spacia, que diametro divisa, circa diametrum consistunt laterum sunt equidistancium. Cum autem terminalibus diametro collateralibus equum unum additur, tocius comprehensio nominatur alalem, quod in arabica sermone idem est quod latine vexillum. Vult autem esse alalem semicirculus quidam terminales circa diametrum conducens, quod quidam gnomonem interpretati sunt. Nos vero quid gnomonis sit, non ignoramus, itaque propter extremorum quendam ambitum rectius umbonem appellandum arbitramur.