If there be two straight lines, and one of them be cut into any number of segments whatever, the rectangle contained by the two straight lines is equal to the rectangles contained by the uncut straight line and each of the segments.
Si fuerint due recte, dividatur autem altera ipsarum in quotlibet portiones, quod sub eis duabus rectis orthogonium continetur equale est eis que et sub indivisa et unaquaque portionum continetur orthogoniis.
Si fuerint due recte linee quarum una in partes sit divisa quotcumque fuerint, superficies rectorum angulorum que comprehenditur ab his duabus rectis lineis equalis est superficiebus rectorum angulorum que a linea non divisa et ab unaquaque parte linee divise comprehenduntur.
Si fuerint due linee quarum una in quotlibet partes dividatur, erit illud quod ex ductu unius in aliam fiet sicut illud quod ex ductu linee indivise in omnes partes linee particulatim divise.
Si de duabus lineis altera in quotlibet partes divisa fuerit, illud quod ex ductu alterius in alteram fiet, equum est eis, que ex ductu linee indivise in omnes partes eius, que divisa est, producuntur.
كل خطين مستقيمين يقسم احدهما باقسام كم كانت فان السطح الذى يحيط به الخطان مساو لجماعة السطوح التى يحيط بها الخط الذى لم يقسم وكل واحد من اقسام الخط الاخر المقسوم
SI fuerint duæ rectæ lineæ, seceturque ipsarum altera in quotcunque segmenta: Rectangulum comprehensum sub illis duabus rectis lineis, æquale est eis, quæ sub insecta, & quolibet segmentorum comprehenduntur, rectangulis.