Dico igitur quod superficies rectorum angulorum, que ab his duabus comprehenditur lineis BA; AG, cum superficie rectorum angulorum, que ab his duabus continetur AB; BG, quadrato quod fit ex linea AB equalis est.
supra eandem lineam in se ductam tetragonum AE constituimus, deinde lineam GZ equidistantem AD et BE producimus. Sunt itaque superficies AZ et ZB equidistancium laterum equales ei, que est AE.