Superficies ergo TZ; GK; AH; HE duobus quadratis ex duabus lineis GA; GB factis et duplo superficiei rectorum angulorum, que ab his continetur lineis AG; GB, equari inveniuntur.
Omnium itaque quattuor superficierum eius, que est DH, origo est AG ex se ipsa, HB vero GB ex se ipsa, terminalium autem AG in GB bis ducta, que omnes sunt is tetragonus, qui ABDE conscribitur, ex ductu tocius AB in se ipsam.