lat Sic ALITER. Dico quoniam quod a recta AB tetragonum equale est et eis que a rectis AG, GB tetragonis et bis sub rectis AG, GB contento orthogonio.
In eadem enim descriptione quoniam equalis est recta BA recte AD, equalis est et angulus qui sub ABD ei qui sub ADB et quoniam omnis trigoni tres anguli duobus rectis sunt equales, trigoni ergo ADB tres anguli qui sub ADB, BAD, DBA duobus rectis equales sunt. Rectus autem qui sub BAD, reliqui ergo qui sub ABD, ADB uni recto equales sunt et sunt equales. Uterque ergo angulorum qui sub ABD, ADB medietas est recti. Rectus autem qui sub BGI, equalis enim est opposito qui ad A. Reliquus ergo qui sub GIB medietas est recti. Equalis ergo qui sub GBI angulo qui sub GIB. Quare et latus BG lateri GI est equale. Verum latus quod est GB ei quod est IK est equale, GI vero ei quod est BK. Equilaterum ergo est GK. Habet autem rectum qui sub GBK angulum. Tetragonum ergo est GK et est a recta GB. Propter eadem ergo et ZT tetragonum est et est equale ei quod a recta AG. Tetragona ergo sunt GK, TZ et sunt equalia eis que a rectis AG, GH. Et quoniam equale est AI ei quod est EI et est AI quod sub rectis AG, GB, equalis enim recta GI recte GB, et EI ergo equale est ei quod sub rectis AG, GB. Equalia ergo sunt AI, IE ei quod bis sub rectis AG, GB. Sunt autem et GK, TZ equalia eis que a rectis AG, GH. Equalia ergo sunt GK, TZ, AI, IE et eis que a rectis AG, GB et ei quod bis sub rectis AG, GH. Verum GK, TZ et AI, IE totum est AE quod est a recta AB tetragonum. Quod ergo a recta AB tetragonum equale est et eis que a rectis AG, GB tetragonis et ei quod bis sub rectis AG, GB continetur orthogonio. Quod oportebat ostendere.