lat SicQuod oportebat facere.
(Scholium) Rursum pothen, quoniam non veniet per punctum G; et dicamus, quoniam et ita impossibile. Si enim possibile, veniat et copuletur recta IG. Et quoniam equalis est recta IG recte IB, et angulus qui sub IBG angulo qui sub BGI est equalis. Verum qui sub GBI angulus rectus est, et angulus ergo qui sub BGI rectus est. Et sunt trigoni duo anguli duobus rectis equales. Quod impossibile. Non ergo veniet per punctum G. Similiter ergo ostendemus, quoniam neque intus, quoniam multum inconvenientius. Exterius ergo veniet. Quod oportebat ostendere.
Explicit liber II Euclidis.