lat Clavius p. 96II. RECTA linea circulum tangere dicitur, quae cum circulum tangat, si producatur, circulum non secat.
UT recta AB, si ita circulum BFD, tangat in B, ut producta ad C, nulla ratione circulum secet, sed tota iaceat extra ipsum, dicetur tangere circulum. At vero recta EF, quia ita eundem circulum tangit in F, ut producta ad G, secet circulum, cadatque intra ipsum; non dicetur circulum tangere, sed secare.