lat Clavius p. 96III. CIRCVLI sese mutuo tangere dicuntur, qui sese mutuo tangentes, sese mutuo non secant.
EODEM modo duo circuli AC, BC, mutuo dicuntur tangere in C, quia ita sese contingant in C, ut neuter alterum secet. Est autem hic contactus circulorum duplex. Aut enim exterius sese circuli tangunt, ut quando unus extra alterum est positus; aut interius; quando unus intra alterum constituitur. Quod si duo circuli ita se mutuo tangant, ut unus alterum quoque secet, dicentur circuli illi se mutuo secare, et non tangere.