gre III,0ε῾ Μεῖζον δὲ ἀπέχειν λέγεται, ἐφ᾽ ἣν ἡ μείζων κάθετος πίπτει.
eng5. And that straight line is said to be at a greater distance on which the greater perpendicular falls.
lat SicMagnum autem distare dicitur in quam maior cathetus cadit.
lat GerardLinea autem cuius longitudo a centro existit maior est super quam maior cadit perpendicularis.
lat AdelardEarum etiam que a centro remotiores sunt perpendiculares esse longiores.
lat HermannPlus autem distat a centro, in quam longior perpendicularis cadit.
ara Uppsala 28r9-10والخط الذي يقال ان بعده من المركز اعظم هو ' الذي يكون العمود الواقع عليه اعظم
ara Nairizi p. 2-4واعظمُها بُعـدًا عن المركـز هو الذي العمـودُ الخـارج اليـه اعظم.
قال أيـرُن أن الريـاضـــي أراد أن يبيـّـن البعد الذي بيـن المراكز وبني الخطوط المستقيمة المساسة لذلك ذكر الأعمدة وذلك أنـه قد يُمكن أن يخــرج مِــن كــل نقطـة إلى كــل خـط خطـوط كـثيـرة فأمّـا البعد الـذي بـيـن النقطة وبـيـن الخـط فهــو العمـود الخارج من تلك النقطة إلى ذلك الخط.
lat Clavius p. 97Longius autem abesse illa dicitur, in quam maior perpendicularis cadit.
QUONIAM inter omnes lineas rectas, quae ab aliquo puncto ad quamlibet lineam rectam ducuntur, brevissima est perpendicularis, et semper eadem; aliae vero infinitis modis variari possunt; recte distantia illius puncti a linea accipitur penes lineam perpendicularem. Ut distantia puncti A, a recta BC, dicitur esse perpendicularis AD, non autem AE, vel AF, vel alia quaevis quae non perpendicularis est; quia AD, omnibus est brevior,1
quod angulus AED, vel AFD, minor sit angulo recto ADE. Immo non solum AE, AF, maiores sunt, quam AD, sed etiam ipsae inter se inaequales sunt. Est enim AF, maior, quam AE,2
cum angulus AEF, sit obtusus, et AFE, acutus, et sic de aliis lineis non perpendicularibus. Hinc factum est, ut Euclides aequalem distantiam rectarum in circulo ab ipsius centro definierit per aequales perpendiculares, et inaequalem distantiam per inaequales. Ut duae rectae AB, CD, in circulo ABCD, aequaliter dicentur distaere a centro E, si perpendiculares EF, EG, aequales fuerint. At linea CD, longius abesse dicetur a centro E, quam linea HI, si perpendicularis EG, maior fuerit perpendiculari EK.
1. 19. primi 2. 19. primi
kin 幾何原本 卷三首,二凡一點、至一直線上。惟垂線至近。其他卽遠。垂線一而己。遠者無數也。故欲知點與線相去遠近。必用垂線為度。試如前圖、甲點與乙丙線、相去遠近。必以甲丁垂線為度。為甲丁一線。獨去直線至近。他若甲戊、甲己、諸線。愈>大愈>遠。乃至無數。故如後圖、設甲乙丙丁圜內之甲乙、丙丁、兩線。其去戊心遠近等。為己戊、庚戊、兩垂線等故。若辛壬線。去戊心近矣。為戊癸垂線小故。
http://www2.hf.uio.no/common/apps/permlink/permlink.php?app=polyglotta&context=record&uid=6965900a-3ed4-11e1-aecb-00215aecadea