lat Clavius p. 97V. SEGMENTVM circuli est figura, quae sub recta linea, et circuli peripheria comprehenditur.
UT si ducatur in ctrculo ABCD, recta BD, utcunque, dicetur tam figura ABD, contenta circumferentia BAD, et recta BD; quam figura BCD, comprehensa recta BD, et circumferentia BCD, circuli segmentum. Ex his colligitur triplex circuli segmentu, semicirculus, quando recta BD, per centrum E, incedit; segmentum semicirculo maius, quandorecta BD, non transit per centrum, in ipso tamen centrum existit, quale est segmentum BAD; Et segmentum semicirculo minus, extra quod centrum circuli constituitur, cuiusmods est segmentum BCD. Vocatur a plerisque Geometris recta BD, chorda, et circumferentia BAD, vel BCD, arcus.