lat Clavius p. 97VI. SEGMENTI autem angulus est, qui sub recta linea, et circuli peripheria comprehenditur.
DEFINIT iam Euclides tria genera angulorum, qui in circulis consideranmur. Primo loco angulum segmenti, dicens angulum mixtum BAC, vel BCA, contentum subrecta linea AC, et circumferentia ABC, appellari angulum segmenti. Quod si segmentis circuli fuerit semicirculus, dicetur angulus semicirculi. Si vero segmentum maius semicirculo extiterit, vocabitur angulus segmenti maioris: Si denique segmentum minus fuerit semicirculo, angulus segmenti minoris nuncupabitur.