lat Clavius p. 97-98VII. IN segmento autem angulus est, cum in segmenti peripheria sumptum fuerit quodpiam punctum, et ab illo in termines rectae eius lineae, quae segmenti basis est, adiunctae fuerint rectae lineae: Is, inquam, angulus ab adiunctis illis lineis comprehensus.
SIT segmentum circuli quodcunque ABC, cuius basis recta AC: Ex suscepto quolibet puncto B, in circumferentia, ducantur ad puncta A, et C, extrema basis, rectae linea BA, BC. Angulus igitur rectilinsus ABC, dicitur existere in segmento ABC.