lat Clavius p. 98-99IX. SECTOR autem circuli est, cum ad ipsius circuli centrum constitutus fuerit angulus, comprehensa nimirum figura et a rectis lineis angulum continentibus, et a peripheria ab illis assumpta.
SI in circulo ABCD, cuius centrum E, rectae AE, CE, constituant angulum AEC, ad centrum E; nominabitur figura AECD, contenta rectis AE, EC, et circumferentia ADC, quam praedictae lineae assumunt, sector circuli. Ex hoc autem perspicue etiam colligitur, angulum, quidefinitione 8. explicatur, referri ad circumferentiam, quae ipsius basis est, non autem ad eam, in qua existit, ut multi interpretes existimarunt. Nam sicut in hac definitione Euclides intelligit circumferentiam ADC, quae basis est anguli ad centrum constituti, quando mentionem facit peripheriae a rectis AE, CE, assumptae: Ita quoque in illa intellexisse eum necesse est nomine peripheriae, quam rectae lineae assumunt, eam, quae basis est anguli ad circumferentiam constituti; quandoquidem in utraque definitione usus est eodem verbo graeco ἀπολαμβάνω.