lat Clavius p. 99X. SIMILIA circuli segmenta sunt, quae angulos capiunt aequales: Aut in quibus anguli inter se sunt aequales.
SEGMENTA, seu ABDF, DCAE, quae capiunt hos duos angulos ABF, DCE, aequales: vel, quod idem est, in quibus idem anguli aequales existunt, iuxta 7. definitionem, similes dicuntur.
EODEM modo segmenta diversorum circulorum tam aequalium, quam inaequalium, a Geometris dicuntur similia, quae vel suscipiunt aequales angulos; vet in quibus aequales anguli existunt. Ut si in circulis ABC, DEF, GHI, fuerint aequales, dicentur segmenta, seu circumferentiae ABC, DEF, GHI, quae dictos angulos suscipiunt, vel in quibus praedicti anguli existunt, similes. Consistit autem haec segmentorum, circumferentiarumve similitudo in eo, quod qualis pars est una circumferentia totius suae circumferentiae, talis quoque sit alter a circumferentia, quae dicitur huic similis, totius suae ctrcumferentiae ita ut qualis, et quanta pars est circumferentiae ABC, totius circumferentiae ABCA, talis et tanta quoque pars sit circumferentia DEF, totius circumferentiae DEFD; Item talis, et tanta circumferentia GHI, totius circumferentiae GHIG. Vel potius segmentorum similitudo in hoc consistit, quod segmenta, seu circumforentiae similes, ad totas circumferentias suas eandem habeant proportionem. Quod autem segmenta, quae vel aequales suscipiunt angulos, vel in quibus existunt aequales anguli, sint huiusmodi, demonstrabimus propositione ultima liber 6. Nunc satis sit, talia segmenta circulorum, vel etiam arcus, circumferentiasve, appellari similes.