In ipsa enim recta BD, aliud punctum, praeter F, non erit centrum, cum omne aliud punctum ipsam dividat inaequaliter, quandoquidem in F, divisa fuit aequaliter. si igitur F, non est centrum, sit punctum G, extra rectam BD, centrum, a quo ducantur lineae GA, GE, GC.