lat Clavius p. 100Eodem enim modo demonstrabitur, rectam ductam ex A, in C, non posse cadere super arcum ABC, ita ut eadem sit, quae circumferentia ABC. Esset enim recta EA, maior, quam recta EB. Quod etiam ex definitione rectae lineae patet, cum ABC, arcus sit linea curua, non autem recta.