Si igitur in circulo recta quaedam linea per centrum extensa, etc. Quod demonstrandum erat.
FACILE quoque demonstrari poterat secunda haec pars; quae quidem conuersa est primae partis, hac ratione. Si enim AF, perpendicularis est ad BD, erit tam quadratum rectae AB, aequale quadratis rectarum AF, FB, quam quadratum rectae AD, quadratis rectarum AF, FD.
1
Cum igitur quadratum rectae AB, aequale sit quadrato rectae AD; erunt et quadrata rectarum AF, FB, aequalia quadratis rectarum AF, FD. Quare dempto communi quadrato rectae AF, remanebunt quadrata rectarum FB, FD, aequalia; atque idcirco et rectae FB, FD, aequales erunt.