lat GerardDico igitur quod eis longior est linea GE que transit per centrum et minor eis est reliqua linea ex diametro, que est linea ED. Et relique linee, que diametro sunt propinquiores, sunt longiores eis que sunt remotiores. Linea ergo EZ linea EH est longior, linea quoque EH linea EA longior existit et linea EA est longior linea ED. Due etiam linee que sunt ab utraque parte linee ED tantum sunt equales.