lat GerardLongior ergo lineis que ad interiora circuli producuntur est linea GD que per centrum transit. Sed brevior eis que sunt exterius est linea GB que coniungit quod est inter punctum et diametri extremitatem. Aliis autem lineis que circulum intrantes per ipsum transeunt longior est que centro magis est propinqua. Linea ergo GE linea GZ et linea GZ linea GA longior existit. Lineis quoque que sunt extra circulum que linee minori GB vicinior invenitur brevior est ea que ab ea magis est remota, scilicet, linea KG linea LG brevior invenitur et linea LG linea TG existit minor.