You are here: BP HOME > BPG > Euclid: Elementa > record
Euclid: Elementa

Choose languages

Choose images, etc.

Choose languages
Choose display
    Enter number of multiples in view:
  • Enable images
  • Enable footnotes
    • Show all footnotes
    • Minimize footnotes
Search-help
Choose specific texts..
Click to Expand/Collapse OptionTitle
Click to Expand/Collapse OptionPreface
Click to Expand/Collapse OptionBook I
Click to Expand/Collapse OptionBook ΙI
Click to Expand/Collapse OptionBook IΙΙ
Click to Expand/Collapse OptionBook IV
Click to Expand/Collapse OptionBook V
Click to Expand/Collapse OptionBook VI
Click to Expand/Collapse OptionBook VII
Click to Expand/Collapse OptionBook VIII
Click to Expand/Collapse OptionBook ΙΧ
Click to Expand/Collapse OptionBook Χ
Click to Expand/Collapse OptionBook ΧI
Click to Expand/Collapse OptionBook ΧIΙ
Click to Expand/Collapse OptionBook ΧIΙΙ
gre ΙΙI,9
ὅπερ ἔδει δεῖξαι.
Pic2521
eng
Q. E. D.
lat Sic
Quod oportet (ostendere).
Aliter. Intra circulum enim ABG sumatur quidam punctus D. A puncto vero D ad circulum ABG veniant plures quam due recte equales AD, DB, DG. Dico punctus D qui sumptus est centrum est circuli ABG.
Non enim, sed si possibile, esto E et copulata recta DE protrahatur in puncta K, I. Recta ergo KI diametros est circuli ABG. Quoniam ergo in diametro circuli ABG sumptus est quidam punctus D qui non est centrum circuli, maxima quidem erit recta DI. Maior autem DG quidem quam DB, DB vero quam DA. Sed et equalis. Quod est impossibile. Non ergo E centrum est circuli ABG. Similiter ergo ostendemus quoniam neque aliud aliquid preter D punctus, ergo D centrum est circuli ABG.
lat Gerard
Et hoc est quod demonstrare voluimus.
Thebit dixit: Inveni in alia scriptura greca huius figure aliam probationem que est: Quoniam ponam circulum ABGD et punctum quod est intus in eo punctum E et protraham a puncto E ad circulum lineas equales sintque EZ, EA, EH. Dico igitur quod punctum E circuli ABGD centrum existit.
Probatio huius: Quoniam si ita non fuerit, sit ergo centrum circuli punctum T. Si hoc possibile fuerit, et protraham lineam TE et producam eam in duas partes ad duo puncta D et B. Et quia infra ambitum circuli ABGD iam signatum punctum, quocumque modo evenerit, quod est E, a quo linee EB, EZ, EA, ED, EH protrahuntur ad circulum, quocumque modo contingat, et linea BE vadit per centrum, erit linea BE eis longior. Et linea ED minor eis erit. Linea quoque ZE linea AE erit longior et linea AE linea EH longior invenietur. Sed hee tres linee iam fuerunt equales. Quod est impossibile. Non est ergo punctum T circuli ABGD centrum. Et ita etiam ostenditur, quod non erit eius centrum aliud punctum nisi punctum E. Punctum ergo E circuli ABGD centrum existit. Et hoc est quod ostendere voluimus.
lat Adelard 49r
Et hoc est quod demonstrare proposuimus.
lat Hermann
No Latin
ara Uppsala
No Arabic
ara Tuṣi
No Arabic
ara Nairizi
No Arabic
san
No Sanskrit
lat Clavius
No Latin
kin 幾何原本
No Chinese
http://www2.hf.uio.no/common/apps/permlink/permlink.php?app=polyglotta&context=record&uid=69a131dc-3ed4-11e1-aecb-00215aecadea
Go to Wiki Documentation
Enhet: Det humanistiske fakultet   Utviklet av: IT-seksjonen ved HF
Login