Et iam fuit ostensum, quod centrum circuli AB in linea AB invenitur, ergo duorum circulorum centrum est in linea AB. Et ex hoc etiam erit duorum circulorum centrum in linea GD. Est ergo centrum eorum in loco in quo unaqueque duarum linearum aliam communiter secat qui locus est punctum N.
Ostensum itaque est quia centrum circuli AB supra lineam AB est. Eritque duorum circulorum centrum G supra lineam AB. Unde fit ut duorum circulorum centrum supra lineam GD supra punctum in quo due ille linee invicem dividunt cadat. Estque N.1
1. The last sentence is omitted im our MS, and is filled in from Busard.