HINC manifestum est, si centrum intra triangulum cadat,
1
omnes angulos esse acutos, quoniam omnes sunt in maiori segmento circuli: si vero sit in latere BC,
2
angulum BAC, ei lateri oppositum, esse rectum, quod sit in semicirculo: si denique cadat extra triangulum,
3
angulum oppositum BAC, obtusum esse, cum sit in minori segmento circuli.