lat Sic(Porisma)
Ex hoc ergo manifestum quoniam exagoni latus equale est ei que e centro circuli. Et si per puncta A, B, G, D, E, Z contingentes circulum duxerimus, circumscribetur circulo exagonum et equilaterum et equiangulum. Consequenter eis que in pentagono dicta sunt dato exagono circulum et inscribemus et circumscribemus. Quod oportet facere.